HISTORIA EVANGELICA

CAPUT LV: Quod excitatus imperavit ventis et mari

#Marc. IV

Tunc ascendit Jesus in naviculam, cum discipulis suis, et dormivit in puppi super cervical, et orta tempestate, excitatus a discipulis, imperavit vento et mari dicens: Tace, et obmutesce; et cessavit tempestas. Non per errorem haereticorum imperavit eis, tanquam animantibus, qui occasione hujusmodi verborum, quod omnia leguntur obedire Deo, dogmatizaverunt omnia animata esse. Sed dicuntur ei obedire inanimata, quia solo verbo facit de his, quae vult, secundum quem loquendi modum solet dici, materia languoris obediens, vel inobediens medicinae.